Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.1.1 Cic. Fam. 9.2.1 (English) >>Cic. Fam. 9.2.5

Scr. Romae paulo post xii K. Mai. a. 708 (46). CICERO VARRONI 9.2.1 Caninius tuus et idem noster cum ad me pervesperi venisset et se postridie mane ad te iturum esse dixisset, dixi ei me daturum litterarum aliquid; mane ut peteret rogavi. conscripsi epistulam noctu; nec ille ad me rediit; oblitum credidi. ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per meos, nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano exiturum. at tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, venit ad me Caninius mane; proficisci ad te statim dixit. etsi erat ἕωλος illa epistula, praesertim tantis postea novis rebus adlatis, tamen perire lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi; sed cum eo ut cum homine docto et amantissimo tui locutus ea sum, quae pertulisse illum ad te existimo. 9.2.2 tibi autem idem consili do quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possimus; qui enim victoria se efferunt, quasi victos nos intuentur, qui autem victos nostros moleste ferunt, nos dolent vivere. quaeres fortasse cur, cum haec in urbe sint, non absim quem ad modum tu. tu enim ipse, qui et me et alios prudentia vincis, omnia, credo, vidisti, nihil te omnino fefellit. quis est tam Lynceus qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat? 9.2.3 ac mihi quidem iam pridem venit in mentem bellum esse aliquo exire, ut ea, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem. sed calumniabar ipse; putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum esset, suspicaturum aut dicturum, etiam si non suspicaretur: 'hic aut metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et hàbet navem paratam.' denique, levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset, putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non possent. haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et tamen λεληθότως consuetudo diurna callum iam obduxit stomacho meo. habes rationem mei consili.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.1.1 Cic. Fam. 9.2.1 (English) >>Cic. Fam. 9.2.5

Powered by PhiloLogic